1 [Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem :et in Thecua clangite buccina,et super Bethacarem levate vexillum,quia malum visum est ab aquilone,et contritio magna.
2 Specios et delicat assimilavi filiam Sion.
3 Ad eam venient pastores et greges eorum ;fixerunt in ea tentoria in circuitu :pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
4 Sanctificate super eam bellum :consurgite, et ascendamus in meridie :v nobis, quia declinavit dies ;quia longiores fact sunt umbr vesperi !
5 Surgite, et ascendamus in nocte,et dissipemus domus ejus.
6 Quia hc dicit Dominus exercituum :Cdite lignum ejus,et fundite circa Jerusalem aggerem.Hc est civitas visitationis :omnis calumnia in medio ejus.
7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam,sic frigidam fecit malitiam suam.Iniquitas et vastitas audietur in ea,coram me semper infirmitas et plaga.
8 Erudire, Jerusalem,ne forte recedat anima mea a te ;ne forte ponam te desertam,terram inhabitabilem.
9 Hc dicit Dominus exercituum :Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Isral.Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ?ecce incircumcis aures eorum,et audire non possunt :ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,et non suscipient illud.
11 Idcirco furore Domini plenus sum ;laboravi sustinens.Effunde super parvulum foris,et super consilium juvenum simul :vir enim cum muliere capietur ;senex cum pleno dierum.
12 Et transibunt domus eorum ad alteros,agri et uxores pariter,quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :
13 a minore quippe usque ad majoremomnes avariti student,et a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt dolum.
14 Et curabant contritionem fili populi mei cum ignominia,dicentes : Pax, pax !et non erat pax.
15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :quin potius confusione non sunt confusi,et erubescere nescierunt.Quam ob rem cadent inter ruentes :in tempore visitationis su corruent, dicit Dominus.
16 Hc dicit Dominus :State super vias, et videte,et interrogate de semitis antiquis qu sit via bona,et ambulate in ea :et invenietis refrigerium animabus vestris.Et dixerunt : Non ambulabimus.
17 Et constitui super vos speculatores :Audite vocem tub.Et dixerunt : Non audiemus.
18 Ideo audite, gentes,et cognosce, congregatio,quanta ego faciam eis.
19 Audi, terra :ecce ego adducam mala super populum istum,fructum cogitationum ejus :quia verba mea non audierunt,et legem meam projecerunt.
20 Ut quid mihi thus de Saba affertis,et calamum suave olentem de terra longinqua ?Holocautomata vestra non sunt accepta,et victim vestr non placuerunt mihi.
21 Propterea hc dicit Dominus :Ecce ego dabo in populum istum ruinas :et ruent in eis patres et filii simul ;vicinus et proximus peribunt.
22 Hc dicit Dominus :Ecce populus venit de terra aquilonis,et gens magna consurget a finibus terr.
23 Sagittam et scutum arripiet :crudelis est et non miserebitur.Vox ejus quasi mare sonabit :et super equos ascendent,prparati quasi vir ad prliumadversum te, filia Sion.
24 Audivimus famam ejus ;dissolut sunt manus nostr :tribulatio apprehendit nos,dolores ut parturientem.
25 Nolite exire ad agros,et in via ne ambuletis,quoniam gladius inimici,pavor in circuitu.
26 Filia populi mei, accingere cilicio,et conspergere cinere :luctum unigeniti fac tibi,planctum amarum,quia repente veniet vastator super nos.
27 Probatorem dedi te in populo meo robustum :et scies, et probabis viam eorum.
28 Omnes isti principes declinantes,ambulantes fraudulenter,s et ferrum :universi corrupti sunt.
29 Defecit sufflatorium ;in igne consumptum est plumbum :frustra conflavit conflator,maliti enim eorum non sunt consumpt.
30 Argentum reprobum vocate eos,quia Dominus projecit illos.]