1 Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo;et viri misericordiae colliguntur,tamen non est qui intellegat:a facie enim malitiae collectus est iustus.
2 In pacem ingreditur, requiescit in cubili suo,qui ambulat in directione sua.
3 Vos autem accedite huc, filii auguratricis,semen adulteri et fornicariae.
4 Super quem luditis?Super quem dilatatis os et eicitis linguam?Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
5 qui exardescitis in terebinthissubter omne lignum frondosum,immolantes parvulos in vallibussubter scissuras petrarum?
6 In partibus vallis pars tua,hae sunt sors tua;et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium.Numquid super his consolabor?
7 Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum,et illuc ascendisti, ut immolares hostias.
8 Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum;nam longe a me discooperuisti et ascendisti,dilatasti cubile tuum,et pepigisti cum eis foedus;dilexisti stratum eorum, manum respexisti.
9 Et ingressa es ad regem cum unguentoet multiplicasti pigmenta tua;misisti legatos tuos proculet humiliata es usque ad inferos.
10 In multitudine viae tuae laborasti;non dixisti: " Vanum est! ".Vitam manus tuae invenisti,propterea non aegrotasti.
11 Pro quo sollicita timuisti,quia mentita es et mei non es recordataneque cogitasti in corde tuo?Nonne, quia ego tacui et longo tempore,me non times?
12 Ego annuntiabo iustitiam tuamet opera tua, quae non proderunt tibi.
13 Cum clamaveris, liberent te lucra tua;et omnia illa auferet ventus, tollet aura.Qui autem fiduciam habet in me, hereditabit terramet possidebit montem sanctum meum.
14 Et dicent: " Sternite, sternite,parate viam, auferte offendicula de via populi mei ".
15 Quia haec dicit Excelsus et Sublimis,habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius: Excelsus et sanctus habitoet cum contrito et humili spiritu,ut vivificem spiritum humiliumet vivificem cor contritorum.
16 Non enim in sempiternum litigaboneque usque ad finem irascar,quia spiritus a facie mea deficeret,halitus, quem ego feci.
17 Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum,abscondi faciem meam et indignatus sum;et abiit vagus in via cordis sui.
18 Vias eius vidi et sanabo eum et reducam eumet reddam consolationes ipsi et lugentibus eius.
19 Creo fructum labiorum pacem;pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus,et sanabo eum ".
20 Impii autem quasi mare fervens,quod quiescere non potest,et redundant fluctus eius in limum et lutum.
21 Non est pax impiis, dicit Deus meus.