1 Maskil. Asaph.Attendite, popule meus, doctrinam meam;inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2 Aperiam in parabolis os meum,eloquar arcana aetatis antiquae.
3 Quanta audivimus et cognovimus ea,et patres nostri narraverunt nobis,
4 non occultabimus a filiis eorum,generationi alteri narranteslaudes Domini et virtutes eiuset mirabilia eius, quae fecit.
5 Constituit testimonium in Iacobet legem posuit in Israel;quanta mandaverat patribus nostrisnota facere ea filiis suis,
6 ut cognoscat generatio altera,filii, qui nascentur.Exsurgent et narrabunt filiis suis,
7 ut ponant in Deo spem suamet non obliviscantur operum Deiet mandata eius custodiant.
8 Ne fiant sicut patres eorum,generatio rebellis et exasperans;generatio, quae non firmavit cor suum,et non fuit fidelis Deo spiritus eius.
9 Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum,conversi sunt in die belli.
10 Non custodierunt testamentum Deiet in lege eius renuerunt ambulare.
11 Et obliti sunt factorum eiuset mirabilium eius, quae ostendit eis.
12 Coram patribus eorum fecit mirabiliain terra Aegypti, in campo Taneos.
13 Scidit mare et perduxit eoset statuit aquas quasi in utre.
14 Et deduxit eos in nube per diemet per totam noctem in illuminatione ignis.
15 Scidit petram in eremoet adaquavit eos velut abyssus multa.
16 Et eduxit rivulos de petraet deduxit tamquam flumina aquas.
17 Et apposuerunt adhuc peccare ei,in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis,petentes escas animabus suis;
19 et contra Deum locuti sunt,dixerunt: " Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? ".
20 Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae,et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dareaut parare carnes populo suo? ".
21 Ideo audivit Dominus et exarsit,et ignis accensus est in Iacob,et ira ascendit in Israel.
22 Quia non crediderunt in Deonec speraverunt in salutari eius.
23 Verumtamen mandavit nubibus desuperet ianuas caeli aperuit;
24 et pluit illis manna ad manducandumet panem caeli dedit eis:
25 panem angelorum manducavit homo;cibaria misit eis ad abundantiam.
26 Excitavit austrum in caeloet induxit in virtute sua africum;
27 et pluit super eos sicut pulverem carneset sicut arenam maris volatilia pennata:
28 et ceciderunt in medio castrorum eorum,circa tabernacula eorum.
29 Et manducaverunt et saturati sunt nimis,et desiderium eorum attulit eis.
30 Nondum recesserant a desiderio suo,adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
31 et ira Dei ascendit super eoset occidit pingues eorumet electos Israel prostravit.
32 In omnibus his peccaverunt adhucet non crediderunt in mirabilibus eius;
33 et consumpsit in halitu dies eorumet annos eorum cum festinatione.
34 Cum occideret eos, quaerebant eumet conversi veniebant diluculo ad eum;
35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum,et Deus Excelsus redemptor eorum est.
36 Et suaserunt ei in ore suoet lingua sua mentiti sunt ei;
37 cor autem eorum non erat rectum cum eo,nec fideles erant in testamento eius.
38 Ipse autem est misericorset propitiatur iniquitati et non disperdit.Saepe avertit iram suamet non accendit omnem furorem suum.
39 Et recordatus est quia caro sunt,spiritus vadens et non rediens.
40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto,in iram concitaverunt eum in inaquoso!
41 Et reversi sunt et tentaverunt Deumet Sanctum Israel exacerbaverunt.
42 Non sunt recordati manus eius,diei, qua redemit eos de manu tribulantis.
43 Cum posuit in Aegypto signa suaet prodigia sua in campo Taneos.
44 Convertit in sanguinem flumina eorumet rivulos eorum, ne biberent.
45 Misit in eos coenomyiam et comedit eos,ranam et perdidit eos.
46 Dedit brucho fructus eorum,labores eorum locustae.
47 Occidit in grandine vineas eorum,moros eorum in pruina.
48 Tradidit grandini iumenta eorumet greges eorum flammae ignis.
49 Misit in eos ardorem irae suae,indignationem et comminationem et angustiam,immissionem angelorum malorum.
50 Complanavit semitam irae suae;non pepercit a morte animabus eorumet vitam eorum in peste conclusit.
51 Percussit omne primogenitum in terra Aegypti,primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.
52 Abstulit sicut oves populum suumet perduxit eos tamquam gregem in deserto.
53 Deduxit eos in spe, et non timuerunt,et inimicos eorum operuit mare.
54 Et induxit eos in fines sanctificationis suae,in montem, quem acquisivit dextera eius.
55 Et eiecit a facie eorum genteset divisit eis terram in funiculo hereditatiset habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
56 Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsumet testimonia eius non custodierunt.
57 Recesserunt et praevaricati sunt,quemadmodum patres eorum;conversi sunt retro ut arcus pravus.
58 In iram concitaverunt eum in collibus suiset in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
59 Audivit Deus et exarsitet sprevit valde Israel.
60 Et reppulit habitaculum Silo,tabernaculum, ubi habitavit in hominibus.
61 Et tradidit in captivitatem virtutem suamet pulchritudinem suam in manus inimici.
62 Et conclusit in gladio populum suumet in hereditatem suam exarsit.
63 Iuvenes eorum comedit ignis,et virgines eorum non sunt desponsatae.
64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt,et viduae eorum non plorabantur.
65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus,tamquam potens crapulatus a vino.
66 Et percussit inimicos suos in posteriora,opprobrium sempiternum dedit illis.
67 Et reppulit tabernaculum Iosephet tribum Ephraim non elegit,
68 sed elegit tribum Iudae,montem Sion, quem dilexit.
69 Et aedificavit sicut excelsum sanctuarium suum,sicut terram, quam fundavit in saecula.
70 Et elegit David servum suumet sustulit eum de gregibus ovium,
71 de post fetantes accepit eum:pascere Iacob populum suumet Israel hereditatem suam.
72 Et pavit eos in innocentia cordis suiet in prudentia manuum suarum deduxit eos.