Publicidade

Oséias 14

1 pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur2 convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua3 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum4 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli5 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo6 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani7 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani8 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani9 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est10 quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis

1 Poenas solvet Samaria,quoniam rebellavit contra Deum suum:in gladio peribunt,parvuli eorum elidentur,et praegnantes discindentur.2 Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum,quoniam corruisti in iniquitate tua.3 Tollite vobiscum verbaet convertimini ad Dominum;dicite ei: " Omnem aufer iniquitatemet accipe bonum,et reddemus fructum labiorum nostrorum.4 Assyria non salvabit nos;super equum non ascendemusnec vocabimus ultra: "Deos nostros!"opera manuum nostrarum,quia in te misericordiam consequetur pupillus ".5 " Sanabo praevaricationem eorum,diligam eos spontanee,quia aversus est furor meus ab eis.6 Ero quasi ros pro Israel;germinabit quasi liliumet mittet radices suas ut Libanus.7 Expandentur rami eius;et erit quasi oliva gloria eius,et odor eius ut Libani.8 Convertentur sedentes in umbra mea,colent triticumet germinabunt quasi vinea;memoriale eius sicut vinum Libani.9 Ephraim, quid ei ultra idola?Ego exaudio et respicio in eum.Ego ut abies virens:ex me fructus tuus invenitur ".10 Qui sapiens est, intellegat ista;intellegens sciat haec!Quia rectae viae Domini,et iusti ambulabunt in eis;praevaricatores vero corruent in eis.

Veja também

Publicidade
Oséias
Ver todos os capítulos de Oséias
Logo Bíblia

Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-03-06_21-15-35-green